- PERSPICILLA
- PERSPICILLAOptices (de qua supra) beneficiô inventa, senes myopesque non parum iuvant, quod et acutius et longius iis vident; cum cuiusque visui accom modentur. Horum notitiam Veteres habuisse, docet Guido Pancirollus IC. in Novis Repertis tit. 15. ut et Salmuthus suis ad eum Notis. Tuentur vero se istis Plauti:Vitrum cedo, necesse est conspicillo mihi.Quod negant aliter, quam de specillis oculariis, posse intelligi. Sed multimodis, ut Vossius contendit, falluntur. Primum enim negat is, haec Plauti esse: negat etiam, haec legi apud Veterum quemquam. Sed Plauti est, Cistellariâ Actu 1. Sc. 1. v. 92.Mater pompam me spectatum duxit: dum redeo domum,Conspicillo consecutu st clanculum me usque ad fores.Ubi Conspicilli nomine locum intelligit, unde quis conspicere possit: Sicut interpretatur Nonius Marcellus: qui et ex Plauti Medico adducit:In Conspicillo adservabam, pallium observabam:Sive potius, ut ἁπλῶς est in Vossii MSo,In Conspicillo adservabam pallium:Ubi non aliter accipere possis, quam illo Cistellariae loco. Ita ergo recentioris inventi fuerint: Vide de his Ioh. Baptistam Portam Magiae Natur. l. 17. c. 11. et Levinum Lemnium, de occultis Naturae mirac. l. 4. c. 6. quibus adde Gerh. Iohannem vossium de Scientiis Mathematicis c. 24. §. ultimo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.